TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Peccat in Deum, qui in se corrumpit templum ejus. Quomodo ergo duo sunt praecepta, sic et duo genera peccatorum. Aut enim in Deum peccatur, aut in hominem. Peccatur autem in Deum, etiam corrumpendo templum ejus in te: etenim Deus redemit te sanguine Filii sui. Quanquam et antequam redimereris, cujus servus eras, nisi ejus qui condidit omnia? Peculiariter quodam modo te habere voluit redemptum sanguine Filii sui. Et non estis vestri, inquit Apostolus; empti enim estis pretio magno: glorificate et portate Deum in corpore vestro 7I Cor. VI, 19 et 20 . Ergo ille a quo redemptus es, fecit te domum suam. Numquid tu vis everti domum tuam? Sic nec Deus suam, hoc est, te ipsum. Si tibi non parcis propter te ipsum, parce tibi propter Deum, qui te fecit templum suum. Templum enim Dei sanctum est, inquit, quod estis vos; et, Qui templum Dei corruperit, corrumpet illum Deus 8Id. III, 17 . Quae peccata homines quando faciunt, putant se non peccare, quia nulli homini nocent.

Notes

  1. 7. I Cor. VI, 19 et 20
  2. 8. Id. III, 17