TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Sensus legitimus utriusque loci ex ipsis Christi verbis eruitur. Nam et ipsa verba, fratres, satis perpense a Domino dicta sunt, Attendite quomodo dicat: Cavete facere justitiam vestram coram hominibus, ut videamini, inquit, ab eis. Si ibi posuit finem, ubi dixit, ut videamini ab eis; iste finis est reprehensibilis atque culpabilis, usque ad hominum laudem velle benefacere, nihil amplius inde quaerere. Quisquis ergo ideo tantum facit, ut videatur ab hominibus, reprehenditur a Domino in ista sententia. Illic vero ubi jubet videri bona facta nostra, non ibi finem posuit, ut tantummodo homines hominem videant, et hominem laudent: sed transit ad gloriam Dei, ut usque ad illam perducatur operantis intentio. Luceant, inquit, opera vestra coram hominibus, ut videant bona facta vestra: sed non hoc debes quaerere. Quid ergo? Addit et dicit: et glorificent, inquit, Patrem vestrum qui in coelis est. Hoc si quaeris, ut glorificetur Deus, noli timere ne videaris ab hominibus. Etiam sic intus est eleemosyna tua in abscondito; ubi solus ille cujus gloriam quaeris, te videt hoc quaerere. Unde apostolus Paulus posteaquam Evangelii persecutor prostratus est, et erectus est praedicator, dicit: « Eram autem ignotus facie Ecclesiis Judaeae, quae erant in Christo. Tantum autem audientes erant, quia qui aliquando nos persequebatur, nunc evangelizat fidem quam aliquando vastabat; et in me, inquit, magnificabant Deum. » Non gaudebat quia homo qui acceperat, cognoscebatur; sed quia Deus qui dederat, laudabatur. Ipse enim dixit: Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem 11Galat. I, 22, 23, 24, 10 . Et tamen alio loco dicit: Sicut et ego omnibus per omnia placeo. Et ista similis quaestio est. Sed quid adjungit? Non quaerens, inquit, quod mihi prodest, sed quod multis, ut salvi fiant 12I Cor. X, 33 . Hoc est, quod illo loco ait, Et in me magnificabant Deum: quod etiam Dominus dicit, Ut glorificent Patrem vestrum qui in coelis est. Tunc enim salvi fiunt, cum in operibus quae fieri per homines vident, eum glorificant a quo haec homines acceperunt.

Notes

  1. 11. Galat. I, 22, 23, 24, 10
  2. 12. I Cor. X, 33