TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Christus accipit quod pauperibus erogatur. Cor hominis cum thesauro suo. Sed Christum ubi invenio, inquit, in terra? Eum ubi invenio, ut dem illi? Cum habeat fides mea, quod audio in Ecclesia, hoc didici, sic credidi, hoc sacramento imbutus sum: passus est, mortuus et sepultus est, resurrexit tertio die, post quadraginta dies in coelos ascendit, sedet ad dexteram Patris, in fine venturus est. Quando hic eum invenio? Cui dabo, ut ad eum deferat? Noli satagere, totum audi: aut si totum audisti, vel legisti, an istud nunquam audisti, quia cum Ecclesiam Saulus persequeretur, superbus, crudelis, sanguinem Christianorum sitiens, non audisti quid ei clamaverit, quem sedentem in coelo confiteris? Recole. Quid ergo dixit? Saule, Saule, quid me persequeris 5Act. IX, 4 ? Quem Paulus nec videbat, nec tangebat, in coelo clamat, Quid me persequeris? Non ait, Quid persequeris familiam meam, servos meos, sanctos meos, vel fratres? Nihil eorum dixit. Et quid dixit? Quid me persequeris? ait, id est, membra mea. Pro quibus in terra calcatis caput de coelo clamabat: quia et si pedem tuum in terra calcet aliquis, lingua tua de capite clamat; non, Calcas pedem meum; sed, Calcas me, dicis. Quid ergo dubitas? quid dicis? Qui dixit Saulo, Quid me persequeris? ipse tibi dicit, Pasce me. In terra Saulus saeviebat, et Christum in coelo tangebat: sic et tu in terra eroga, et Christum in coelo pascis. Nam istam quaestionem, qua moveris, praedixit ipse Dominus. Commovebuntur et illi qui ad dexteram ponentur, et cum dixerit, Esurivi, et dedistis mihi manducare; respondebunt, Domine, quando te vidimus esurientem? Et audient continuo, Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis 6Matth. XXV, 35-40 . Si audieras hoc, aperte dic, Nolo dare: et non habes unde te excusare, sed voce tua te damnare. De divitiis ergo tuis dicit tibi Dominus tuus, Dedi consilium quid facias: amas divitias? Amo, inquis. Ergo migra eas, et cum migraveris eas, sequere eas interim corde, cum vivis: quia ubi fuerit thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum 7Id. VI, 21 . Si autem in terra obruis cor tuum, erubesce quia mentiris, cum respondes quando audis, Sursum cor. Nam dicitur, Sursum cor; et continuo respondes, Habemus ad Dominum. Deo mentiris. Una hora in ecclesia verum non dicis, Deo mentiris, quod semper hominibus facis. Dicis, Habemus ad Dominum, et in terra obrutum habes cor; quia ubi fuerit thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum.

Notes

  1. 5. Act. IX, 4
  2. 6. Matth. XXV, 35-40
  3. 7. Id. VI, 21