TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Judaeis ob superbiam rejectis, Gentes propter humilitatem in eorum locum suffectae. Magna fides, sicut granum sinapis. Ergo propter hoc ille populus non accessit, id est, propter superbiam: et dicti sunt ex arbore oleae, hoc est, de illo populo a Patriarchis creato, fracti rami naturales, id est. Judaei merito steriles spiritu superbiae; et in illa olea insertus est oleaster. Oleaster populus ex Gentibus. Sic dicit Apostolus, quod oleaster insertus sit in olea, rami autem naturales fracti sint. Illi fracti propter superbiam: insertus oleaster propter humilitatem 13Rom. XI, 17-21. Hanc humilitatem ostendebat mulier, dicens: Ita, Domine, canis sum, micas desidero. In hac humilitate etiam Centurio ille placuit: qui cum desideraret puerum suum a Domino curari, et Dominus diceret, Ego veniam et curabo eum; respondit ille, Domine, non sum dignus qui sub tectum meum intres; sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus. Non sum dignus qui sub tectum meum intres. Tecto non recipiebat, corde receperat. Quanto humilior, tanto capacior, tanto plenior. Colles enim aquam repellunt, valles implentur. Quid deinde, quid ad hoc Dominus, posteaquam dixit, Non sum dignus qui sub tectum meum intres, ad eos qui sequebantur, Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel: id est, in illo populo ad quem veni, non inveni tantam fidem. Tantam, quid est? Tam magnam. Unde magnam? De minimo, id est, de humilitate grandem. Non inveni tantam fidem: similem grano sinapis, quanto minutiori, tanto ferventiori. Inserebat ergo jam Dominus oleastrum in oliva. Tunc hoc faciebat, quando dicebat, Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel.

Notes

  1. 13. Rom. XI, 17-21