TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Errantes oves non sine sanarum periculo negliguntur. Parum est quod doleo te errantem atque pereuntem; timeo ne negligens te, etiam quod forte est occidam. Vide enim quid sequitur: Et quod forte fuit, confecistis. Si neglexero errantem atque pereuntem, et eum qui fortis est delectabit errare atque perire. Cupio lucra exteriora, sed timeo plus damna interiora. Si indifferentem habuero errorem tuum, attendit qui fortis est, putat nihil esse ire in haeresim. Quando aliquod commodum de saeculo reluxerit unde mutetur, statim mihi dicit fortis ille periturus, cum te perditum non requiro: Et hac et hac Deus est; quid interest? Homines inter se litigantes hoc fecerunt, ubicumque colendus est Deus. Si forte illi dixerit aliquis Donatista, Non tibi dabo filiam meam, nisi fueris de parte mea: illi opus est ut attendat, et dicat, Si nihil mali esset esse de parte eorum. non contra illos tanta dicerent pastores nostri, non pro illorum errore satagerent. Si ergo cessemus et taceamus, contraria locuturus est: Utique si malum esset esse in parte Donati, loquerentur contra, redarguerent eos, satagerent lucrari illos: si errant, revocarent illos; si pereunt, quaererent illos. Non frustra ergo, cum jam dixisset superius, Quod crsasum est, interfecistis; hic iterum in novissimo posuit, Et quod forte fuit, confecistis. Ipsa est enim repetita sententia, nisi ex his quae supra dixit nata est, Quod errabat, non revocastis; et quod periit, non requisistis: et hoc faciendo, quod forte est, interfecistis.