TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Mercenarius fugiens, Donatistae, lupi et latrones. De mercenariis autem jam dicemus. Mercenarius quando videt lupum insidiantem ovibus, fugit. Hoc Dominus dixit. Quare? Quia non est ei cura de ovibus. Tamdiu ergo est utilis mercenarius, quamdiu non videt lupum, quamdiu non videt furem et latronem: cum autem viderit, fugit. Et quis est de mercenariis, qui non fugit de Ecclesia, quando videt lupum et latronem? Abundant lupi, abundant latrones. Ipsi sunt qui ascendunt per alteram partem. Qui sunt isti qui ascendunt? Qui de parte Donati volunt depraedari oves Christi, ipsi per alteram partem ascendunt. Non per Christum intrant: quia non sunt humiles. Quia superbi sunt, ascendunt. Quid est, ascendunt? Extolluntur. Unde ascendunt? Per alteram partem: unde de parte dici volunt. Qui in unitate non sunt, de altera parte sunt, et de ipsa parte ascendunt, id est, extolluntur, et volunt tollere oves. Quomodo ascendunt, videte. Nos, inquiunt, sanctificamus, nos justificamus, nos facimus justos. Ecce quo ascenderunt. Sed qui se exaltat, humiliabitur 21Luc. XIV, 11. Potens est Dominus Deus noster humiliare eos. Lupus autem diabolus est: insidiatur ut decipiat, et qui illum sequuntur; nam dictum est, quod induti quidem pellibus ovium, intus autem sunt lupi rapaces 22Matth. VII, 15. Si viderit mercenarius aliquem loqui prava, aut sentire secundum perniciem animae suae, aut aliquid facere sceleratum et obscoenum, et tamen quia videtur habere alicujus momenti personam in Ecclesia, unde si sperat commoda, mercenarius est.: et cum videt hominem perire in peccato, videt illum sequi lupum, videt illius guttur morsu trahi ad supplicium; non illi dicit, Peccas; non illum objurgat, ne perdat commoda sua. Hoc est ergo, Cum viderit lupum, fugit: non illi dicit, Scelerate facis. Non corporis, sed animae haec fuga est. Quem vides corpore stare, fugit animo, cum videt peccatorem, et non illi dicit, Peccas; cum etiam consilium cum illo habet.

Notes

  1. 21. Luc. XIV, 11
  2. 22. Matth. VII, 15