Quomodo sibi consulendum. Dies omnis pro extremo computandus. Proconsulis verba ad Cyprianum, et hujus responsum. Ita vere sibi consulit, qui Deum judicem cogitat, apud quem causam gestae hujus vitae atque ab illo sibi muneris injuncti quisque dicturus est: ubi omnis homo recipit, sicut testatur Apostolus, quae per corpus gessit, sive bonum, sive malum 4II Cor. V, 10 . Ita sibi consulit, qui ex fide vivens, et satagens ne ab extremo praeoccupetur die, extremum computat omnem diem, et sic Deo placitos mores perducit usque ad extremum diem. Ita sibi beatus Cyprianus et episcopus misericordissimus, et martyr fidelissimus, consulebat, non sicut eum lingua subdola diaboli per os possessi a se impii judicis monere videbatur dicens, Consule tibi. Cum enim ejus immobilem mentem videret, quando ei dixit, Jusserunt te principes caerimoniari ; responditque ille, Non facio: adjecit et ait, Consule tibi. Ipsa est lingua subdola diaboli: etsi non hujus qui nesciebat quid loqueretur, illius tamen qui per eum loquebatur. Loquebatur enim proconsul, non tam secundum principes homines, quorum jussa sibimet injuncta jactabat, quam secundum principem potestatis aeris de quo Apostolus dicit, Qui operatur in filiis diffidentiae 5Ephes. II, 2 : quem per hujus quoque linguam operari Cyprianus noverat, quod ipse non noverat. Noverat, inquam, Cyprianus, cum a proconsule audiret, Consule tibi quod caro et sanguis diceret stolide, hoc diabolum dicere subdole: atque intuebatur in uno opere duos; istum oculis, illum fide. Nolebat eum iste mori, nolebat ille coronari: proinde circa istum placidus, circa illum cautus; huic aperte respondebat, illum occulte vincebat.