TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quo remedio per Christum sanati aegroti. Mercimonium coeleste. Oratio Christi pro crucifixoribus suis. Primo enim non obliviscens in cruce personam suam, et demonstrans nobis patientiam suam, et exemplum praebens diligendi inimicos nostros; videns eos circumfremere, qui noverat morbum illorum, quia medicus, qui noverat phrenesim in qua mentem perdiderant, continuo ad Patrem: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt 7Luc. XXIII, 34 . Putatis autem, quia non illi Judaei maligni erant, saevi, cruenti, turbulenti, inimici Filio Dei? Putatis quia vacavit vox illa, et inanis fuit: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt? Omnes videbat, sed suos futuros ibi cognoscebat. Denique mortuus est, quia sic expediebat, ut morte sua occideret mortem. Mortuus est Deus, ut compensatio fieret coelestis cujusdam mercimonii, ne mortem videret homo. Deus enim Christus, sed non ibi mortuus ubi Deus. Idem enim Deus, idem homo: unus enim Christus, Deus et homo. Homo assumptus est, ut in melius mutaremur, non Deum ad deteriora detorsit. Assumpsit enim quod non erat, non amisit quod erat. Cum ergo Deus esset et homo, volens nos vivere de suo, mortuus est de nostro. Unde enim ipse moreretur non habebat: sed nec nos unde viveremus. Quid enim ille erat, qui non habebat unde moreretur? In principio erat Verbum; et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Quaere de Deo unde moriatur, non invenies. Nos autem morimur, qui sumus caro, peccati carnem portans homo. Peccatum quaere unde vivat, non habet. Nec ille ergo potuit habere mortem de suo, nec nos vitam de nostro: sed nos vitam de ipsius, ille mortem de nostro. Qualia commercia! quid dedit, et quid accepit? Mercantes homines veniunt ad commercia, ad res mutandas. Nam antiqua commercia rerum mutatio fuit. Dabat homo quod habebat, et acciepiebat quod non habebat. Verbi gratia, habebat triticum, sed hordeum non habebat; alter hordeum habebat, et triticum non habebat: dabat ille triticum quod habebat, accipiebat hordeum quod non habebat. Quanti erat ut major copia vilem speciem compensaret? Ecce ergo alius dat hordeum, ut accipiat triticum: postremum alius dat plumbum, ut accipiat argentum; sed multum dat plumbum contra parum argentum: alius dat lanam, ut accipiat vestem. Et quis enumerat omnia? Tamen nemo dat vitam, ut accipiat mortem. Non ergo vox medici pendentis in ligno inanis fuit. Ut enim moreretur pro nobis, quia Verbum mori non poterat, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 8Joan. I, 1, 14 . Pependit in cruce, sed in carne. Ibi vilitas, quam contempserunt Judaei: ibi charitas, per quam liberati sunt Judaei. Pro ipsis enim dictum est, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt 9Luc. XXIII, 34 . Et non vacavit vox illa. Mortuus est, sepultus est, resurrexit; factis quadraginta diebus cum discipulis suis, ascendit in coelum, misit Spiritum sanctum in eos qui exspectabant promissum. Illi accepto Spiritu sancto impleti sunt, et coeperunt loqui linguis omnium gentium. Tunc Judaei qui aderant, expavescentes in nomine Christi loqui omnibus linguis homines idiotas, imperitos, quos inter se nutritos noverant in lingua una, expaverunt: unde hoc munus esset Petro loquente didicerunt. Ille hoc donavit, qui in ligno pependit. Ille hoc donavit, qui irrisus est pendens in ligno, ut daret Spiritum sanctum sedens in coelo. Audierunt, crediderunt illi de quibus dixerat, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Crediderunt, baptizati sunt, atque est facta conversio. Quae conversio? Sanguinem Christi, quem saevientes fuderunt, credentes biberunt.

Notes

  1. 7. Luc. XXIII, 34
  2. 8. Joan. I, 1, 14
  3. 9. Luc. XXIII, 34