Nativitas Christi duplex, utraque inenarrabilis. Filius Dei idemque filius hominis Dominus noster Jesus Christus, sine matre de Patre natus, creavit omnem diem; sine patre de matre natus, consecravit hunc diem; divina nativitate invisibilis, humana visibilis, utraque mirabilis. Proinde quod de illo propheta praedixit, Generationem ejus quis enarrabit (Isai. LIII, 8) ? de qua potius dictum sit, judicare difficile est; utrum de illa ubi nunquam non natus coaeternum habet Patrem, an de ista ubi aliquando natus, in qua fieret, jam fecerat matrem: utrum de illa ubi semper natus est, qui semper erat; quis enim enarrabit quomodo natum sit lumen de lumine, et unum lumen utrumque sit? quomodo natus sit Deus de Deo, nec deorum numerus creverit? quomodo velut de re transacta dicatur quod natus est, cum tempus in illa nativitate nec transierit, quo praeterita esset; nec praecesserit, quo futura esset; nec praesens fuerit, quasi adhuc fieret, et perfecta non esset? Hanc ergo generationem quis enarrabit; cum id quod enarrandum est supra tempora maneat, sermo autem enarrantis in tempore transeat? Istam quoque ex virgine generationem quis enarrabit, cujus conceptus in carne non carnaliter factus, cujus ortus ex carne ubertatem nutrienti attulit, integritatem parienti non abstulit? Quamlibet itaque earum, sive utramque generationem ejus quis enarrabit?