TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Peccatorum etiam orationes exaudiri. Nescio quid potest movere in verbis illius qui caecus erat, et forte multos non bene intelligentes facit desperare. Ait enim inter caetera sua verba, idem cui oculi aperti sunt: Scimus quia peccatores Deus non exaudit. Quid facimus, si peccatores Deus non exaudit? Audemus rogare Deum, si peccatores non exaudit? Date mihi qui roget, ecce est qui exaudiat. Date qui roget, discutite genus humanum ab imperfectis ad perfectos. Ascende a verno ad aestatem: hoc enim cantavimus, Aestatem et vernum tu fecisti 9Psal. LXXIII, 17 . Id est, jam spirituales et adhuc carnales tu fecisti; quia et ipse Filius dicit, Imperfectum meum viderunt oculi tui. Imperfectum quod est in corpore meo, viderunt oculi tui. Et quid deinde? Habent spem qui imperfecti sunt? Habent plane. Audi quod sequitur: Et in libro tuo omnes scribentur 10Psal. CXXXVIII, 16 . Sed forte, fratres, spirituales rogant et exaudiuntur, quia non sunt peccatores. Quid faciunt carnales? quid faciunt? Peribunt? Deum non rogabunt? Absit. Da mihi illum Publicanum. Veni, Publicane, sta in medio, ostende tuam spem, ne infirmi perdant spem. Ecce enim ascendit Publicanus cum Pharisaeo orare, et dejecta facie in terram dicebat, longe stans, tundens pectus: Domine, propitius esto mihi peccatori. Et descendit justificatus magis, quam ille Pharisaeus 11Luc. XVIII, 10-14. Qui dixit, Propitius esto mihi peccatori: verum dixit, an falsum? Si verum dixit, peccator erat; et exauditus est, et justificatus est. Quid est ergo quod dixisti tu, cui Dominus oculos aperuit, Scimus quia peccatores Deus non exaudit? Ecce peccatores Deus exaudit. Sed lava interiorem faciem tuam, fiat in corde, quod factum est in facie tua; et videbis quia peccatores Deus exaudit. Fefellit te imaginatio cordis tui. Adhuc est quod tibi faciat. Certe projectus est iste de synagoga: audivit, venit ad eum, et dixit ei, Tu credis in Filium Dei? Et ille: Quis est, Domine, ut credam in eum? Videbat, et non videbat: videbat oculis, sed adhuc corde non videbat. Ait illi Dominus: Et vides eum, hoc est, oculis: et qui loquitur tecum, ipse est. Tunc prostratus adoravit eum. Tunc lavit faciem cordis.

Notes

  1. 9. Psal. LXXIII, 17
  2. 10. Psal. CXXXVIII, 16
  3. 11. Luc. XVIII, 10-14