TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Dicendum de utrorumque officio, auditorum et praedicatorum verbi Dei. Verbi Dei assiduos auditores, beatus Jacobus apostolus convenit, dicens: Estote autem factores verbi, et non auditores tantum, fallentes vosmetipsos. Neque enim eum cujus verbum est, aut per quem dicitur verbum; sed vosmetipsos fallitis. Ex hac ergo sententia manante de fonte veritatis, per os apostolicum veracissimum, audemus et nos exhortari vos: et cum exhortamur vos, respicere nos. Verbi Dei enim inanis est forinsecus praedicator, qui non est intus auditor. Nec ita aversi ab humanitate et fideli consideratione sumus, ut pericula nostra non intelligamus, qui verbum Dei populis praedicamus. Consolatur autem nos, quia ubi periclitamur in ministeriis nostris, adjuvamur orationibus vestris. Nam ut noveritis, fratres, quam tutiore loco stetis quam nos, ipsius apostoli aliam sententiam profero dicentis, Sit autem unusquisque vestrum velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum. Prius itaque de hoc officio nostro loquar, propter hanc sententiam, qua admonemur esse velociores ad audiendum, tardiores ad loquendum: ut cum officium nostrum qui saepe loquimur, excusavero, tunc veniam ad id quod primo proposui.