Incarnatio Filii Dei propter homines, quam admiranda. Hodie Veritas de terra orta est 1Psal. LXXXIV, 12 , Christus de carne natus est. Gaudete solemniter, et sempiternum diem hodierno quoque admoniti cogitate, aeterna dona spe firmissima concupiscite; filii Dei esse accepta potestate praesumite. Propter vos temporalis effectus est temporum effector, propter vos in carne apparuit mundi Conditor, propter vos creatus est Creator. Quid adhuc mortales mortalibus rebus oblectamini, et fugitivam vitam, si fieri posset, tenere conamini? Spes longe clarior effulsit in terris, ut terrenis vita promitteretur in coelis. Hoc ut crederetur, res incredibilior praerogata est. Deos facturus qui homines erant, homo factus est qui Deus erat: nec amittens quod erat, fieri voluit ipse quod fecerat. Ipse fecit quod esset, quia hominem Deo addidit, non Deum in homine perdidit. Miramur virginis partum, et novum ipsum nascendi modum incredulis persuadere conamur, quod in utero non seminato germen prolis exortum est, et a complexu carnis viscera immunia filium hominis protulerunt, cujus patrem hominem non tulerunt: quod virginitatis integritas et in conceptu clausa, et in partu incorrupta permansit. Mira est ista potentia, sed plus est miranda misericordia, quod ille qui sic nasci potuit, nasci voluit. Erat enim jam unicus Patri, qui unicus natus est matri: et ipse est factus in matre, qui sibi fecerat matrem; sempiternus cum Patre, hodiernus ex matre: post matrem de matre factus, ante omnia de Patre non factus: sine quo Pater nunquam fuit, sine quo mater nunquam fuisset.