Corporis gloria post resurrectionem. Sanitas corporis, concordia eorum quibus constat. Quae sit autem futura in resurrectione gloria carnis hujus, quis explicet verbis? Nemo adhuc nostrum habendo expertus est. Nunc carnem onerosam portamus; quia indigam, quia infirmam, quia mortalem, quia corruptibilem. Corpus enim quod corrumpitur, aggravat animam 7Sap. IX, 15 . Sed noli hoc in resurrectione metuere. Oportet ut corruptibile hoc induat in corruptionem, et mortale hoc induat immortalitatem 8I Cor. XV, 53 . Quod nunc est onus, erit honor: quod nunc sarcina, tunc levamen. Non enim habebit pondus, ut corpus habere te sentias. Videte, charissimi: quando sanum est corpus nostrum, etiam hoc fragile atque mortale, quando suarum partium temperamento moderatum est, quando in eo nihil ejus adversus aliud rixatur; non calor superat et urget algorem, non copia frigoris fervor exstinguitur, et dum luctatur affligit; non humorem siccitas sorbet, non inundat humor et premit; sed omnia quibus constat concordi inter se junctura librata sunt, quae sanitas dicitur. Est autem, ut breviter dicam, sanitas corporis, eorum concordia quibus constat. Haec ergo sanitas, id est membrorum humorumque concordia in re corruptibili, in re egena et infirma, in re quae adhuc esurire et sitire potest, stando lassari, sedendo refici, rursus sedendo lassari, esuriendo deficere, vescendo refici; non succurrere defectionibus praeteritis nisi aliis inchoatis: quidquid enim aliud ad refectionem ceperis lassus, initium est alterius lassitudinis; quia in re, quam sumpsisti ut succurreres, si perseveres, et inde fatigaberis: in hoc ergo infirmo et corruptibili corpore, quid est ipsa sanitas qualiscumque? Neque enim haec, quae in carne mortali et corruptibili dicitur sanitas, ullo modo Angelorum sanitati comparanda est, quorum nobis aequalitas in resurrectione promittitur 9Luc. XX, 36.