Quaenam sit vestis nuptialis. Quid ergo est? Omnes qui acceditis ad mensam dominicam, quae hic est, nolo esse cum multis separandis, sed cum paucis conservandis. Unde hoc poteritis? Accipite vestem nuptialem. Expone, inquies, nobis vestem nuptialem. Procul dubio illa vestis est, quam non habent nisi boni, in convivio relinquendi, servandi ad convivium quo nullus malus accedit, per Domini gratiam perducendi: ipsi habent vestem nuptialem. Quaeramus ergo, fratres mei, inter fideles qui sunt qui habent aliquid, quod mali non habent, et ipsa erit vestis nuptialis. Si Sacramenta dixerimus, videtis quemadmodum sint malis bonisque communia. Baptismus est? Sine Baptismo quidem nemo ad Deum pervenit: sed non omnis qui habet Baptismum ad Deum pervenit. Non ergo possum intelligere Baptismum esse vestem nuptialem, id est ipsum sacramentum; quam vestem video in bonis, video in malis. Forte altare est, vel quod accipitur de altari. Videmus quia multi manducant, et judicium sibi manducant et bibunt. Quid ergo est? Jejunatur? Jejunant et mali. Ad Ecclesiam concurritur? Concurrunt et mali. Postremo miracula fiunt? Non solum boni faciunt et mali, sed aliquando non faciunt boni. Ecce in vetere populo magi Pharaonis miracula faciebant 9Exod. VII et VIII, Israelitae non faciebant: in Israelitis solus Moyses et Aaron faciebant; caeteri non faciebant, sed videbant, timebant, credebant. Numquid meliores magi Pharaonis miracula facientes, quam populus Israel, qui miracula facere non valebat, et ad Deum tamen populus pertinebat? In ipsa Ecclesia, Apostolum audi, Numquid omnes prophetae? numquid omnes dona habent curationum? numquid omnes linguis loquuntur 10I Cor. XII, 29, 30 ?