TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Christum resurrexisse non credebant Apostoli. Et hodie resurrectio Domini recitata est de sancto Evangelio. Lectum est autem Evangelium secundum Joannem. Audivimus quae in aliis libris Evangelii non audieramus. Omnibus quidem communis est praedicatio veritatis, et de uno fonte omnes biberunt: sed in praedicatione Evangelii, sicut saepe commonui Charitatem vestram, alia omnes, alia tres, alia duo, alia singuli posuerunt. Modo ergo quod audivimus secundum Joannis Evangelium, quia Maria vidit Dominum, et dixit ad eam Dominus, Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem, solus evangelista Joannes commemorat. Hinc ergo loquendum est Sanctitati vestrae. Visis etiam linteaminibus in sepulcro, Dominum non resurrexisse crediderant, sed ablatum esse. Ipse Joannes (se ipsum enim dicit, quem diligebat Jesus ) cum audisset nuntiantibus mulieribus et dicentibus, Tulerunt Dominum meum de monumento, cucurrit cum Petro, et attendit in monumentum, vidit sola linteamina, et credidit. Quid credidit? Non quia resurrexerat, sed quia de monumento perierat. Hoc sequentia verba testantur. Sic enim scriptum est, quod modo audivimus: Attendit, vidit, et credidit: nondum enim sciebat Scripturas, quia oportebat eum a mortuis resurgere. Apparuit ergo quid credidit: quod fidei non erat, hoc credidit: credidit, sed falsum credidit. Apparuit ei postea Dominus, fugavit falsum, inseruit verum.