Qui Moysi loquebatur, Christum fuisse, quorumdam opinio. Quod autem idem ipse, qui loquebatur Moysi, et angelus Domini et Dominus dicitur, magna quaestio est, nec temerarium debet habere affirmatorem, sed cautum inquisitorem. Duae sunt autem sententiae, quae hinc proferri possunt, quarum quaelibet vera sit, ambae secundum fidem sunt. Quod dixi, quaenam earum vera sit; hoc dixi, quidnam eorum senserit qui scripsit. Nam quando nos inquirentes Scripturas sentimus aliquid, quod scriptor forte non sensit; non tamen hoc sentire debemus, quod abhorret a regula fidei, a regula veritatis. Ergo ambas sententias propono: sit fortassis et tertia, quae me latet. Ex his autem duabus propositis, eligatis quam volueritis. Aliqui dicunt ideo et angelum Domini dictum et Dominum, quia Christus erat, de quo aperte propheta dicit quod sit magni consilii Angelus 4Isai. IX, 6. Angelus enim officii nomen est, non naturae. Nam angelus graece, qui latine nuntius appellatur. Nuntius ergo actionis nomen est: agendo, id est, aliquid nuntiando, nuntius appellatur. Quis neget Christum nuntiasse nobis regnum coelorum? Deinde angelus, id est nuntius, mittitur ab eo qui per eum aliquid nuntiat. Et quis neget Christum missum? qui toties dicit, Non veni facere volutatem meam, sed voluntatem ejus qui me misit 5Joan. VI, 38 ; ipse proprie missus. Nam Siloe, illa piscina, interpretatur Missus. Ideo cui oculos luto inunxit, inde lavare faciem jussit 6Id. IX, 7. Nullius enim visus aperitur, nisi ejus qui a Christo mundatur. Ergo idem angelus, idem Dominus.