TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Lacrymae piorum comparantur cum fletu impiorum. Sunt lacrymae piorum, sunt lacrymae sanctorum, quas indicant orationes eorum. Bene operatur, et hilaris est: et plorat ut bene operetur: plorat quia bene operatus est. Plorando exigit bonum opus, plorando commendat bonum opus quod fecit. Crebrae ergo sunt lacrymae justorum, sed in ista via: numquid in patria? Quare non in patria? Quia venientes venient in exsultatione, portantes manipulos suos. Felicitas venit, numquid lacryma redit? Porro autem illi qui hic inaniter plorant, inaniter rident, cupiditatibus suis dissipati, quando fraudantur gemunt, quando fraudant exsultant: plorant et ipsi in via ista, plorant et ipsi; sed non in exsultatione. Venientes autem venient in exsultatione, portantes manipulos suos. Quid colligunt, qui nihil seminaverunt? Imo colligunt, sed quod seminaverunt: quia spinas seminaverunt, ignem colligunt; et eunt non de fletu ad risum, sicut sancti, Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua, venientes autem venient in exsultatione: illi a fletu ad fletum, a fletu cum risu ad fletum sine risu. Quid enim illis fiet? Quo eunt quando resurrexerint? Quo, nisi quo Dominus dixit, Ligate illi manus et pedes, et projicite illum in tenebras exteriores? Age, quid postea? Tenebrae erunt, et dolor non erit? Forte palpabunt, sed non dolebunt? non videbunt, sed non cruciabuntur? Absit. Non solae tenebrae erunt, non eis sola tollitur species qua gaudebant, sed datur etiam quod in aeternum gemant. Ne contemneres enim tenebras, o quisquis es flagitiosus, qui soles propter tua mala facta, et propter lasciva adulteria non solum tenebras non horrere, sed quaerere, qui soles plus gaudere quando lucerna exstinguitur: non tales tenebras habebis ubi gaudeas, ubi laeteris, ubi te voluptatibus carnis oblectes, non sic erunt ipsae tenebrae. Sed quomodo erunt? Ibi erit fletus et stridor dentium 12Matth. XXII, 13 . Tortor sine defectu, tortus sine defectu. Nec qui torquet, fatigatur; nec qui torquetur, moritur. Erunt ergo aeternae lacrymae illis qui sic vixerunt, erunt aeterna gaudia sanctorum, quando venientes venient in exsultatione, portantes manipulos suos. Dicent enim tempore messis Domino suo, Domine, adjuvante te fecimus quod jussisti; redde quod promisisti.

Notes

  1. 12. Matth. XXII, 13