Omnes boni fideles divites sunt intus. Hiems et aestas nostra quae. Omnes ergo divites boni fideles. Nemo se contemnat, pauper in cella, dives in conscientia. Dives quippe in conscientia securior dormit in terra, quam dives in purpura. Ibi non excitat sollicitudo maligna, compuncto corde de scelere. Serva divitias in corde tuo, quas tibi contulit paupertas Domini Dei tui. Imo ipsum adhibe tibi custodem: ne pereat de corde quod dedit, servet ipse qui dedit.