Martyres non tantum saeculi delicias, sed, quod difficilius est, tormenta vicerunt. Certamen usque ad sanguinem. Parum eis fuit contemnere delicias saeculi; poenas, minas, tormenta vicerunt. Pro confessione enim Dei contemnere quod delectat, valde magnum: sed minus est contemnere quod delectat, quam vincere quod molestat. Constitue alicui dictum esse, Nega Christum, et do tibi quod non habes: contempsit quod delectat, et non negavit. At ille persecutor adjecit: Non vis accipere quod non habes? tollo quod habes. Non sic sapit lucrum, quomodo dolet damnum: quia facilius est non manducare, quam vomere. Non acquisivit, non manducavit: quod acquisierat perdidit, quod manducaverat vomuit. In non manducando gula fraudatur, in vomendo stomachus evertitur. Fortior est ergo in confessione Christi, qui damna non timuit, quam qui lucra contempsit. Sed damna qualia? Amissionem pecuniae, amissionem patrimonii, amissionem rerum omnium, quas habebat. Sed inimicus nondum proxime accessit. Res perierunt, quae forinsecus adjacebant. Si non sunt amatae cum haberentur, non contristaverunt cum amitterentur. Et ut breviter dicam, quando amittuntur, tantum moeroris dimittunt, quantum cum haberentur, amari potuerunt. Sed persecutori illorum temporum, quando occidebantur sancti, parum fuit dicere: Aufero quod habes. Torqueo, inquit, ligo, occido. Hoc qui non timuit, mundum vicit. Certamen pro veritate ad summum perduxerunt, qui usque ad ista certaverunt. Hoc est quod dicit in Epistola ad Hebraeos: Nondum enim usque ad sanguinem adversus peccatum certastis 3Hebr. XII, 4 . Ipsi sunt perfecti, qui adversus peccatum usque ad sanguinem certaverunt. Quid est adversus peccatum? Adversus magnum peccatum: adversus negationem Christi. Nostis quomodo certaverit adversus peccatum Susanna usque ad sanguinem 4Dan. XIII. Sed ne solae feminae hinc habeant consolationem, et viri de numero suo aliquid quaerant tale, quale in Susanna extitit: nostis quemadmodum Joseph contra peccatum usque ad sanguinem certavit 5Gen. XXXIX. Similis est causa. Et illa habuit falsos testes eos ipsos, quibus consentire noluit, ne peccaret; et ille eam ipsam, cui noluit consentire. Utrique quibus non est ad peccatum consensum, falsum dixerunt testimonium; et qui audierunt crediderunt: sed Deum non vicerunt. Liberatur illa, liberatur et ille. Quid, si et morerentur, nonne amplius liberarentur, quando securi coronarentur? Quare dixi, securi coronarentur? Quia nulla tentatio remaneret. Nam etsi liberata est Susanna, adhuc tentanda; et ipse Joseph adhuc tentandus liberatus est. Unde tentandus? quia tentatio est vita humana super terram 6Job VII, 1 . Usque ad mortem tota tentatio: post mortem sola beatitudo; sed Sanctorum, quorum mors pretiosa est in conspectu Dei. Et illa ergo contra peccatum, id est contra adulterium, et ille contra tale peccatum, usque ad sanguinem certaverunt. Majus peccatum est Christum negare, quam adulterium perpetrare. Adulterium carnis est, illicite concumbere: adulterium cordis est, veritatem negare. In fide, in mente, ibi debet esse castitas. Prima ibi est parens Eva corrupta. Vis nosse in illa corruptione magnitudinem iniquitatis? Attende in nobis, qui inde nati sumus, magnitudinem calamitatis. Verbi hujus mei sanctam Scripturam testem citabo: A muliere, inquit, initium factum est peccati, et propter illam morimur omnes 7Eccli. XXV, 33 . Quod illa accepit in poena, hoc contemnunt martyres pro victoria. Mortem illis comminatus est Deus, ne peccarent: mortem martyribus inimicus comminatus est, ut peccarent. Illi ut morerentur, peccaverunt: martyres mortui sunt, ne peccarent. Unde illis poena inflicta, inde istis gloria suscitata.