Lucis internae amore exemplo caeci clamandum bene vivendo. Contradictio mundi. Amate Deum, nihil melius invenitis. Amatis argentum, quia melius est ferro et aeramento: amatis plus aurum, quia melius est argento: amatis plus lapides pretiosos, quia et auri pretium superant: amatis postremo istam lucem, quam dimittere formidat omnis qui mortem timet; amatis, inquam, istam lucem, quomodo eam amore quodam ingenti desiderabat, qui post Jesum clamabat, Miserere mei, fili David. Clamabat caecus Christo transeunte. Metuebat enim ne transiret, et non sanaret. Et quantum clamabat? Ut turba prohibente non taceret. Vicit contradictorem, tenuit Salvatorem. Obstrepentibus turbis et clamare prohibentibus, stetit Jesus, vocavit eum, et dixit ei: Quid vis tibi fieri? Domine, inquit, ut videam. Respice, fides tua te salvum fecit 2Luc. XVIII, 38-42 . Amate Christum; desiderate lumen, quod est Christus. Si desideravit ille lumen corporis, quanto plus lumen cordis desiderare debetis? Ad eum, non vocibus, sed moribus clamemus. Vivamus bene, mundum contemnamus: nihil nobis sit omne quod transit. Reprehensuri sunt nos, quando sic vixerimus, quasi dilectores nostri homines saeculares, amantes terram, sapientes pulverem, nihil de coelo ducentes, auras liberas corde, nare carpentes: reprehensuri sunt nos procul dubio, atque dicturi, si viderint nos ista humana, ista terrena contemnere: Quid pateris? quid insanis? Turba illa est contradicens, ne caecus clamet. Et aliquanti christiani sunt, qui prohibent vivere christiane: quia et illa turba cum Christo ambulabat, et vociferantem hominem ad Christum ac lucem desiderantem ab ipsius Christi beneficio prohibebat. Sunt tales christiani: sed vincamus illos, vivamus bene; et ipsa vita sit vox nostra ad Christum. Stabit; quia stat.