Mundities carnis et spiritus praecipitur. Tu ergo ama ipsum montem, et para te habitare ipsum montem in aeternum; et munda te ab omni coinquinatione carnis et spiritus, has promissiones habens. Quas promissiones? Si vis possidere terram, et inhabitare montem sanctum, munda te ab omni coinquinatione carnis et spiritus. Quae sunt coinquinationes carnis? Intendat Charitas vestra, et hoc debemus dicere. Quae sunt coinquinationes carnis? Non ubi casu transit homo, et tangit aliquid aut pede, aut etiam facie; aut si contingat homini labi pede, et ita cadere, ut in lutum, aut in coenum veniat, coinquinata est facies. Facilis est ista coinquinatio; quomodo solet dici, lavatur, et exit. Coinquinatio vero carnis, quae cavenda est, non huc exit, nisi de coinquinatione spiritus, et sic coinquinat carnem. Coinquinatio spiritus quae est? Libido. Coinquinatio carnis? Perpetratio adulterii. Habes duo: surrexit libido, jam coinquinatus est spiritus; nondum accessit adulterium, nondum caro coinquinata est. Sed quid prodest quia caro munda est, et habitator carnis immundus? Ille qui forte mundus est in carne, adulterum eum Deus tenet in corde, sicut Dominus dicit: Amen dico vobis, qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo 13Matth. V, 28 . Ista est coinquinatio spiritus. Quando autem fit perfecta sanctificatio? Quando est et carnis et spiritus. Sunt enim homines, qui temperant se a factis, et non temperant se a cogitationibus malis: faciunt mundationem carnis, et non faciunt mundationem spiritus. Tales ideo non faciunt, quia timent homines. Libido ardet, timor revocat. Quid times? Inveniri et damnari; inveniri et expompari. Ergo incoinquinata videtur caro, sed non est perfecta sanctificatio: quia quid dicit Apostolus? Mundemus nos ab omni coinquinatione carnis et spiritus: ut quomodo te temperas a malis factis, sic te temperes a mala voluntate, a malis cogitationibus. A malo facto contine, et mundas te a coinquinatione carnis: a mala voluntate abstine te, et mundas te a coinquinatione spiritus.