TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

A peccati servitute et morte non liberat nisi Christus. Similitudo carnis peccati in Christo. Quis ergo liberat a morte et a servitute, nisi in mortuis liber? Quis est in mortuis liber, nisi inter peccatores sine peccato? Ecce venit princeps mundi, ipse dicit Redemptor noster, Liberator noster: Ecce venit princeps mundi, et in me nihil inveniet 3Joan. XIV, 30 . Tenet quos decepit, quos seduxit, quibus peccatum mortemque persuasit; in me nihil inveniet. Veni, Domine; veni, Redemptor, veni: agnoscat te captivus, fugiat te captivator; tu esto mihi liberator. Ille me perditum invenit, in quo diabolus nihil quod caro agit invenit. Invenit in illo carnem princeps hujus saeculi, invenit: et qualem carnem? Mortalem, quam possit tenere, quam possit crucifigere, quam possit occidere. Erras, deceptor, non fallitur Redemptor: erras. Vides in Domino carnem mortalem, non est caro peccati: similitudo est carnis peccati. Misit enim Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati. Vera caro, mortalis caro: sed non peccati caro. Misit enim Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati, ut de peccato damnaret peccatum in carne. Misit enim Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati: in carnem, non tamen in carnem peccati; sed in similitudinem carnis peccati. Propter quid? Ut de peccato, quod certe nullum in se erat, damnaret peccatum in carne: ut justitia Legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum 4Rom. VIII, 3, 4 .

Notes

  1. 3. Joan. XIV, 30
  2. 4. Rom. VIII, 3, 4