TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Piscatio jussu Domini facta non sine mysterio. Altera piscatio ante passionem. Etiam factis loquitur Christus. Multis et variis modis, et altitudinem divinitatis suae, et misericordiam humanitatis, in Scripturis sanctis Dominus noster Jesus Christus ostendit, quemadmodum solet, in mysteriis et sacramentis; ut petentes accipiant, et quaerentes inveniant, et pulsantibus aperiatur. Hoc enim etiam quod lectum est hodie de sancto Evangelio quaerit intellectorem, et facit gaudium spirituale, cum fuerit intellectum. Intendat Sanctitas vestra quid sibi velit, quod eo modo se Dominum discipulis demonstrasse sancta Scriptura testatur, quomodo Evangelista narrat. Perrexerunt enim discipuli piscatum, et tota nocte nihil ceperunt. Dominus autem apparuit eis mane in littore, interrogavit utrum haberent pulmentarium: illi se dixerunt non habere. Ait illis: Mittite retia in dexteram partem, et invenietis. Qui quasi empturus venerat, gratis tanta largitus est; et largitus de mari, tanquam de creatura sua. Magnum quidem miraculum. Miserunt statim, et tantum ceperunt ut prae multitudine piscium extrahere retia non possent. Sed hoc tantum miraculum si attendas quis fecerit, non est mirum: multa enim majora jam fecerat. Non enim qui ante resurrectionem mortuos suscitaverat, magnum aliquid post resurrectionem fuit quod pisces capi fecit. Ergo interrogare debemus ipsum miraculum, quid nobis interius loquatur. Non enim sine causa non dixit utcumque, Mittite retia; sed, Mittite in dexteram partem. Deinde pertinuit ad Evangelistam dicere et numerum piscium. Pertinuit etiam dicere, Et cum tanti essent, id est, tam magni, retia non sunt disrupta. Hoc loco recordari nos fecit, aliquando ad jussum Domini missa esse retia, quando elegit discipulos, antequam pateretur ipse. Ibi erat Petrus, Joannes et Jacobus. Miserunt retia, ceperunt pisces innumerabiles, et cum unum navigium impletum esset, quaesierunt se adjuvari a vicino navigio: et impleta sunt duo navigia piscibus (hoc ante resurrectionem), sanc tam multis, ut retia rumperentur 1Luc. V, 1-7. Quare ibi numerus nullus dicitur? Quare ibi retia rumpebantur, hic non rupta sunt? Quare ibi non dictum est, ut ad dexteram partem mitterentur retia, hic autem dixit, Mittite retia in dexteram partem? Non est utique sine causa. Non enim faciebat ista Dominus quasi frustra et inaniter. Verbum Dei est Christus, qui non solum sonis, sed etiam factis loquitur hominibus.

Notes

  1. 1. Luc. V, 1-7