TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Zacchaei factum allegorice. Sycomorus, crux Christi. Crux in fronte. Sed dicturus es: Si Zacchaeus fuero, prae turba non potero videre Jesum. Noli esse tristis, ascende lignum, ubi pro te pependit Jesus, et videbis Jesum. Et quale genus ligni ascendit Zacchaeus? Sycomorum. In regionibus nostris aut omnino nusquam, aut raro forte alicubi nascitur: in illis autem partibus multum est hujus generis ligni et pomi. Sycomora dicuntur poma quaedam ficis similia: sed tamen distant aliquid; quod possunt nosse qui viderunt vel gustaverunt. Quantum tamen indicant interpretatione nominis, sycomora Fici fatuae latine interpretantur. Jam vide Zacchaeum meum, vide illum, obsecro te, volentem in turba videre Jesum, et non valentem. Humilis enim erat, turba superba erat: et ipsa turba ad videndum bene Dominum, sicut solet turba, se ipsam impediebat: ascendit a turba, et vidit Jesum non impediente turba. Turba enim dicit humilibus, humilitatis viam gradientibus, injurias suas Deo dimittentibus, vindictam de inimicis non requirentibus, turba insultat, et dicit: Indefense, qui te non potes vindicare. Turba impedit ne videatur Jesus: turba glorians et exultans quando se potuerit vindicare, impedit ne videatur ille qui pendens ait, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt 7Luc. XXIII, 34 . Hunc ergo volens videre Zacchaeus, in quo figurabatur persona humilium, non attendit turbam impedientem; sed ascendit sycomorum, quasi fatui pomi lignum. Nos enim, inquit Apostolus, praedicamus Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum: attende sycomorum: Gentibus autem stultitiam 8I Cor. I, 23 . Denique de cruce Christi nobis insultant sapientes hujus mundi, et dicunt: Quale cor habetis, qui Deum colitis crucifixum? Quale cor habemus? Non utique vestrum. Sapientia hujus mundi stultitia est apud Deum 9Id. III, 19. Non enim vestrum cor habemus. Sed dicitis cor nostrum stultum. Dicite quod vultis: nos ascendamus sycomorum, et videamus Jesum. Ideo enim vos Jesum videre non potestis, quia sycomorum ascendere erubescitis. Apprehendat Zacchaeus sycomorum, ascendat humilis crucem. Parum est, ascendat; ne de cruce Christi erubescat, in fronte illam figat, ubi sedes pudoris est: ibi omnino, ibi in quo membro erubescitur, ibi figatur unde non erubescatur. Puto quia tu irrides sycomorum: et ipsa me fecit videre Jesum. Sed tu irrides sycomorum, quia homo es: stultum autem Dei sapientius est quam hominum 10Id. I, 25.

Notes

  1. 7. Luc. XXIII, 34
  2. 8. I Cor. I, 23
  3. 9. Id. III, 19
  4. 10. Id. I, 25