TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Virgo anima quaelibet Christiana. Non solet dici virginitas utique in conjugatis: tamen etiam ibi est fidei virginitas, quae exhibet pudicitiam conjugalem. Nam ut noverit Sanctitas vestra, non importune secundum animam et secundum integritatem fidei, qua etiam fide ab illicitis abstinetur, et bona opera fiunt, unumquemque vel unamquamque animam virginem dici; tota Ecclesia quae constat ex virginibus et pueris, et maritatis feminis et uxoratis viris, uno nomine virgo est appellata. Unde hoc probamus? Apostolum audi dicentem, non solis sanctimonialibus, sed universae prorsus Ecclesiae: Desponsavi vos uni viro virginem castam exhibere Christo. Et quia hujus virginitatis corruptor, diabolus cavendus est, continuo ipse Apostolus cum dixisset, Desponsavi vos uni viro virginem castam exhibere Christo; adjunxit et ait, Timeo autem, ne sicut serpens Evam seduxit in versutia sua, sic et vestri sensus corrumpantur a castitate quae est in Christo 3II Cor. XI, 2, 3 . In corpore virginitatem paucae habent: in corde omnes habere debent. Si ergo ab illicitis abstinentia bona est, unde virginitas nomen accepit, et opera bona laudabilia sunt, quae significantur lampadibus; quare quinque admittuntur, et quinque repelluntur? Si et virgo est, et lampades fert, et tamen non admittitur; ubi se videt qui nec virginitatem ab illicitis servat, nec opera bona volens habere in tenebris ambulat?

Notes

  1. 3. II Cor. XI, 2, 3