Mundatio in Baptismo non ex ministrorum meritis, sed ex Dei gratia. Secura ergo quaelibet anima a multa nequitia per dominicam gratiam liberanda, tanquam immunda prostitutione mundanda in Ecclesia, credat, accedat ad pedes Domini, quaerat vestigia Domini, confiteatur lacrymas fundens, tergat capillis suis. Pedes Domini, praedicatores Evangelii. Capilli mulieris, superfluae possessiones. Tergat capillis, tergat prorsus, operetur misericordiam: et cum terserit, osculetur; accipiat pacem, ut habeat charitatem. Accessit ad talem, baptizata est a tali, qualis erat apostolus Paulus: audiat ab illo, Imitatores mei estote, sicut et ego Christi 16I Cor. IV, 16 . Baptizata est autem ab alio aliquo sua quaerente, non quae Jesu Christi 17Philipp. II, 21: audiat a Domino, Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite 18Matth. XXIII, 3 . Secura sit et in illo, sive in bonum evangelistam incurrat, sive in eum qui quod dicit non facit. A Domino enim secura audit, Vade, mulier; fides tua te salvam fecit.