Ascensionis fides et celebritas per totum orbem. Hodierno ergo die, hoc est, quadragesimo post resurrectionem suam, Dominus ascendit in coelum. Non vidimus: sed credamus. Qui viderunt praedicaverunt, et orbem terrarum impleverunt. Scitis qui viderunt, et qui nobis indicaverunt: de quibus praedictum est, « Non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum. In omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum » 1Psal. XVIII, 4 et 5. Ergo et ad nos venerunt, et nos de somno excitaverunt. Ecce celebratur hodiernus dies toto orbe terrarum.