TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Stimulus carnis Apostolo datus, ne superbiret. Exaudiri optemus, non ad voluntatem, sed ad sanitatem. Aeterna quomodo petenda, quomodo temporalia. Quantum autem tentat inflatio, hoc est, elatio, ut propter hoc vitium etiam tantus ille Apostolus appositum sibi esse diceret stimulum carnis, angelum satanae, a quo colaphizaretur? Qui colaphizatur, caput ejus tunditur, ne erigatur: nam et ibi de scientia metus erat inflationis, hoc est elationis. Ait enim: In magnitudine revelationum mearum ne extollar. Ibi ergo metuenda erat elatio, ubi magnarum rerum erat revelatio: « In magnitudine revelationum mearum ne extollar, datus est mihi stimulus carnis meae, angelus satanae, qui me colaphizet. Propter quod ter Dominum rogavi, ut auferret eum a me: et dixit mihi, Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur » 10II Cor. XII, 7-9. Petit aeger, ut quod ad salutem apponit medicus, cum voluerit aegrotus auferatur. Medicus dicit: Non; mordet, sed sanat. Tu dicis: Tolle quod mordet. Medicus dicit: Non tollo, quia sanat. Tu ad medicum quare venisti? Sanari, an molestiam non pati? Non ergo exaudivit Dominus Paulum ad voluntatem, quia exaudivit ad sanitatem. Nam non est magnum, exaudiri a Deo ad voluntatem; non est magnum. Ne putetis magnum esse hoc, quando quisque orat, pro magno, si exauditur. Quaere quid orat, quaere in quo exaudiatur. Nam non habeatis pro magno, exaudiri ad voluntatem: habete pro magno, exaudiri ad utilitatem. Ad voluntatem etiam daemones exauditi sunt, et ad porcos quos petierant, ire permissi sunt 11Matth. VIII, 31, 32. Ad voluntatem etiam princeps eorum exauditus est diabolus; a quo petitus Job tentandus non est negatus, ut esset ille probatus, iste confusus (Job I et II) . Ad voluntatem etiam Israelitae exauditi sunt; et cum adhuc cibus esset in ore ipsorum, nostis quae consecuti sunt 12Num. XI. Nolite ergo pro magno habere, exaudiri ad voluntatem. Aliquando Deus iratus dat quod petis, et Deus propitius negat quod petis. Cum vero ea quae Deus laudat, quae Deus praecipit, quae Deus in futuro saeculo promittit, ab illo petitis; securi petite, et incumbite, quantum potestis, orationibus, ut sumatis. Illa enim propitio Deo conceduntur: illa ejus non ira, sed misericordia largiuntur. Quando autem petitis temporalia, cum modo petite, cum timore petite: illi committite, ut si prosunt, det; si scit obesse, non det. Quid autem obsit, quid prosit, medicus novit, non aegrotus.

Notes

  1. 10. II Cor. XII, 7-9
  2. 11. Matth. VIII, 31, 32
  3. 12. Num. XI