TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Semen Evangelii Gentibus transmissum. Hic autem accedit Paulus ille, et ad Gentes mittitur. Et non tacet hoc in commendando gratiam, quam praecipue proprieque suscepit. Ait enim in Scripturis suis, missum se esse praedicare Evangelium, ubi Christus non erat nominatus. Sed jam quia facta est illa messis, et omnes Judaei qui remanserunt, messem attendamus quod nos sumus. Seminatum est enim ab Apostolis et Prophetis. Ipse Dominus seminavit. Ipse enim in Apostolis fuit, quia et ipse messuit Christus. Non enim illi aliquid sine illo: ille perfectus est sine illis. Ipse enim illis ait: Quia sine me nihil potestis facere 7Id. XV, 5 . Seminans ergo Christus jam in Gentibus quid dicit? Exiit seminans seminare. Ibi mittuntur messores metere, hic exiit seminans seminare impiger. Quid enim pertimuit, quod aliud cecidit in viam, aliud in petrosa loca, aliud inter spinas? Si istas difficiles terras timeret, ad terram bonam non perveniret. Quid ad nos, quid nobis est jam de Judaeis disputare, et loqui de palea? Hoc solum ad nos, ne via simus, ne saxum, ne spinae, sed terra bona. Paratum cor nostrum, unde tricenum, unde sexagenum, unde millenum et centenum: illud minus est, et illud plus est; sed totum triticum est. Via non sit, ubi conculcatum semen a transeuntibus velut avis auferat inimicus. Saxum non sit, ubi modica terra statim facit germinare, quod non possit solem portare. Spinae non sint, cupiditates saeculi, sollicitudines vitae vitiosae 8Matth. XIII, 3-23. Quid enim pejus sollicitudine vitae, quae pervenire non permittit ad vitam? Quid miserius, quam curando vitam, amittere vitam? Quid infelicius, quam timendo mortem, cadere in mortem? Exstirpentur spinae, paretur ager, suscipiantur semina, perveniatur ad messem, horreum desideretur, non ignis timeatur.

Notes

  1. 7. Id. XV, 5
  2. 8. Matth. XIII, 3-23