TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Gratiae praevenientis necessitas. Et vidit Dominus ipsum Zacchaeum. Visus est, et vidit: sed nisi visus esset, non videret. Quos enim praedestinavit, illos et vocavit 11Rom. VIII, 30. Ipse est qui Nathanaeli dixit, jam quasi testimonio suo adjuvanti Evangelium, et dicenti, A Nazareth potest aliquid boni esse? Dominus ad illum, Priusquam te Philippus vocaret, cum esses sub arbore fici, vidi te 12Joan. I, 46, 48 . Nostis unde sibi succinctoria fecerunt primi peccatores Adam et Eva. Quando peccaverunt, de foliis fici succinctoria sibi fecerunt et pudenda texerunt 13Gen. III, 7: quia quod eos puderet peccando fecerunt. Ergo si succinctoria sibi primi peccatores fecerunt, unde originem ducimus, in quibus perieramus, ut veniret ille quaerere et salvare quod perierat, de folii fici ad pudenda tegenda fecerunt; quid aliud dictum est, Cum esses sub arbore fici, vidi te; nisi, non venires ad purgatorem peccati, nisi prior te vidisset in umbra peccati? Ut videremus, visi sumus; ut diligeremus, dilecti sumus. Deus meus, misericordia ejus praeveniet me 14Psal. LVIII, 11.

Notes

  1. 11. Rom. VIII, 30
  2. 12. Joan. I, 46, 48
  3. 13. Gen. III, 7
  4. 14. Psal. LVIII, 11