Ecclesia gloria Christi.--Exaltare ergo super coelos, Deus. Jam factum est, jam impletum est. Sed dicimus, Quomodo futurum praedictum est, Exaltare super coelos Deus; non vidimus, sed credimus: ecce ante oculos nostros est quod sequitur, Exaltare super coelos, Deus, et super omnem terram gloria tua 2Psal. LVI, 12 . Non credat illud, qui non videt istud. Quid est enim, Et super omnem terram gloria tua? nisi, super omnem terram Ecclesia tua, super omnem terram matrona tua, super omnem terram sponsa tua, dilecta tua, columba tua, conjux tua. Ipsa est gloria tua, Vir quidem, ait Apostolus, non debet velare caput, cum sit imago et gloria Dei: mulier autem gloria viri 3I Cor. XI, 7 . Si mulier gloria viri Ecclesia gloria Christi.