TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

In nobis quaerenda Dei similitudo. Videamus ergo, ne forte in creatura inveniamus aliquid, ubi probemus aliqua tria et separabiliter demonstrari, et inseparabiliter operari. Quo ibimus? Ad coelum ut de sole et luna et sideribus disputemus? Ad terram, ut forte de frutetis, de arboribus, de animalibus terram implentibus? An de ipso coelo, an de ipsa terra, quae continent omnia quae sunt in coelo et in terra? Quamdiu homo circuis creaturam? Ad te redi, te vide, te inspice, te discute. In creatura quaeris aliqua tria et separatim demonstranda, et inseparabiliter operantia: si in creatura quaeris, in te prius quaere. Non enim tu non es creatura. Similitudinem quaeris. Quaesiturus es in pecore? De Deo enim loquebaris, cum quaereres quamdam similitudinem. De Trinitate ineffabilis Majestatis loquebaris; et quia defecisti in divinis, tuamque infirmitatem debita humilitate confessus es, ad humana venisti; ibi discute. Quaeris in pecore, quaeris in sole, in stella? Quid enim horum factum est ad imaginem et similitudinem Dei? Prorsus familiarius et melius aliquid horum quaeris in te. Hominem enim Deus fecit ad imaginem et similitudinem suam. In te quaere, ne forte imago Trinitatis habeat aliquod vestigium Trinitatis. Et quae? Imago facta longe distans: similitudo tamen et imago longe distans, non quomodo imago Filius hoc quod Pater. Aliter enim imago in filio, aliter in speculo. Multum distat. In filio imago tua, tu ipse es. Hoc est enim filius quod tu natura. Substantia hoc quod tu, persona alius quam tu. Non ergo homo imago tanquam unigenitus Filius, sed ad imaginem quamdam et quamdam similitudinem factus. Quaerat in se aliquid, si possit invenire, et tria quaedam quae separabiliter pronuntientur, inseparabiliter operentur. Quaeram, quaerite mecum. Non ego in vobis, sed vos in vobis, et ego in me. Quaeramus communiter, et communem naturam atque substantiam communiter pertractemus.