Dabo ergo malos pro sepultura ejus. Quid est hoc, Dabo malos pro sepultura ejus, et divites pro morte ejus? Malos propter sepulturam, divites propter mortem. Dives ille ab Arimathaea Joseph, cum Dominus penderet in cruce, intravit ad Pilatum, et petiit corpus ejus: obsecutus est, ut sepeliret. Dati sunt divites pro morte ejus: sepelivit pauperem, in quo divitias requirebat. Ergo, Divites propter mortem ejus. Quod postea dixit, primo factum est: quod primo dixit, postea factum est. Malos pro sepultura ejus. Ubi ostendimus? Intraverunt Judaei ad Pilatum, et dixerunt ei: Domine, audivimus quia ille planus ( ὁ πλάνος ), id est, ille impostor, dixit discipulis suis quia resurrecturus erit occisus: jube custodiatur sepulcrum, ne forte veniant discipuli e us nocte, et auferant eum, et fiat error major priore. Ait illis Pilatus: Habetis milites, ite, custodite sicut vultis. Acceperunt milites, posuerunt ibi 10Matth. XXVII, 57-66. Mali sunt isti: ipsi sunt dati propter sepulturam ejus ad custodiendum. Sed unde probamus quia mali sunt? Milites innocentes erant missi: judex eis praecepit; venerunt ad sepulcrum, custodierunt. Audi quia mali sunt: lege Evangelium. Posteaquam resurrexit Dominus, et viderunt angelum, conterriti et consternati sunt. Quando dictum est aliis, Nolite timere vos, isti timore perculsi, quia fide sublevati non sunt. Et tamen cum ista scirent, venerunt ad Judaeos, dixerunt illis ista omnia. Dixerunt Judaei: Damus vobis pecuniam. Ergo mali erant: veritatem absconderunt, mendacium vendiderunt. Et quomodo mendacium vendiderunt? Non mirum, mendacium vendiderunt, mendacium caeci caecis. Dicite (dictum est illis) quia dormientibus nobis venerunt discipuli ejus, et subtraxerunt eum. O vanitas vendens vanitatem vanitati! Audituri sunt vani et credituri. Hodieque hoc est apud Judaeos, sic habet ipsa fama, quam vana, quam falsa, quam inanis 11Matth. XXVIII. Testimonium martyrum nolunt audire, ut vivant; et testimonium dormientium audiunt, ut pereant. Si dormiebant custodes, unde potuerunt scire quis illum tulerit de sepulcro? aut quid vigilabas, male? O male, de quo non sine causa dixit propheta, Dabo malos pro sepultura ejus. O mali, o pessimi: aut vigilabatis, et custodire debuistis; aut dormiebatis, et quid sit factum nescitis. Impletum est enim quod Spiritus sanctus per Psalmistam multo ante praedixerat: Cogitaverunt consilium quod non potuerunt stabilire 12Psal. XX, 12 .