Spiritus sanctus donum, non hominis ministri, sed Dei. Donatistarum error, non dari Spiritum sanctum nisi per sanctos ministros. Deinde coepit Spiritus sanctus dari per ministerium Apostolorum. Illi manus imponebant, et ille veniebat. Sed hoc non erat hominum: non sibi arroget minister plus quam quod ut minister. Alius est donator, alius ministrator. Hoc quippe testatus est Spiritus, ne homines sibi arrogarent quod Dei erat. Hinc enim voluit Simon inflari, qui existimans hoc hominibus esse tribuendum, pecuniam promisit Apostolis, ut et ad ipsius manus impositionem veniret Spiritus sanctus. Gratiam non noverat. Nam si gratiam agnosceret, gratis haberet. Ideo quia voluit emere Spiritum, non meruit redimi abs Spiritu. Quid es, homo, quod te inflare vis? Sufficit tibi ut implearis, non ut infleris. Qui impletur, dives est: qui inflatur, inanis est. Sed per homines, inquiunt, dabatur. Numquid ideo erat hominum quod dabatur? Sed non poterat dari, inquiunt, nisi per homines sanctos. Numquid in ipsos per homines venerat? Apostoli manus imponebant, et Spiritus sanctus veniebat: quando ad ipsos venit, ipsis quis manus imposuit?