Opera Patris et Filii eadem. Interrogo te, Domine Christe, solve quaestionem, fini contentionem. Omnia, inquit, quae habet Pater, mea sunt. Ergo Patris non sunt, si tua sunt? Non enim ait, Omnia quae habet Pater, dedit mihi: quamvis si et hoc dixisset, aequalitatem ostendisset. Sed molestum est quod dixit, Omnia quae habet Pater, mea sunt. Si intelligas, Omnia quae habet Pater, Filii sunt; omnia quae habet Filius, Patris sunt. Audi illum alio loco: Omnia mea tua sunt, et tua mea sunt. 2Joan. XVII, 10. Finita est quaestio, de his quae habet Pater et Filius: concordes habent, tu noli litigare. Opera Patris quae dicit opera sua; quia et tua mea sunt: quia illius Patris dicit opera, cui dixit, Omnia mea tua sunt, et tua mea sunt. Ergo opera mea tua sunt, et opera tua mea sunt. Quaecumque enim Pater facit: ipse dixit, Dominus dixit, Unigenitus dixit, Filius dixit, Veritas dixit. Quid dixit? Quaecumque Pater facit, haec et Filius facit similiter 3Id. V, 19 . Magna expressio, magna veritas, magna aequalitas. Omnia quae Pater facit, haec facit et Filius. Sufficeret, Omnia quae Pater facit, haec facit et Filius. Non sufficit; addo, similiter. Quare addo, similiter? Quia solent dicere non intelligentes, et nondum apertis oculis ambulantes, solent dicere: Pater fecit jubendo, Filius obsequendo; ergo dissimiliter. Si autem similiter, quomodo ille, sic ille: sic quae ille, haec iste.