TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Unus tamen bonus pastor Christus. Quid est ergo, quod pastoribus bonis commendas unum pastorem, nisi quia in uno pastore doces unitatem? Ex exponit apertius ipse Dominus per ministerium nostrum, ex ipso Evangelio commemorans Charitatem vestram, et dicens, Audite quid commendavi, Ego sum pastor bonus, dixi: quia omnes caeteri, omnes pastores boni membra mea sunt. Unum caput, unum corpus, unus Christus. Ergo et pastor pastorum, et pastores pastoris, et oves cum pastoribus sub pastore. Quid sunt haec, nisi quod dicit Apostolus: Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa; omnia autem membra corporis cum sint multa, unum est corpus: sic et Christus 6I Cor. XII, 12 ? Ergo si sic et Christus, merito Christus in se habens omnes pastores bonos, unum commendat dicens, Ego sum pastor bonus. Ego sum, unus sum, mecum omnes in unitate unum sunt. Qui extra me pascit, contra me pascit. Qui mecum non colligit, spargit. Ergo audite ipsam unitatem vehementius commendatam: Habeo, inquit, alias oves, quae non sunt de hoc ovili. Loquebatur enim primo ovili de genere carnis Israel. Erant autem alii de genere fidei ipsius Israel, et extra erant adhuc, in Gentibus erant, praedestinati, nondum congregati. Hos noverat qui praedestinaverat: noverat qui redimere sanguine suo fuso venerat. Videbat eos, nondum videntes eum: noverat eos, nondum credentes in eum. Habeo, inquit, alius oves, quae non sunt de hoc ovili: quia non sunt de genere carnis Israel. Sed tamen non erunt extra hoc ovile, quia oportet me eas adducere, ut sit unus grex et unus pastor.

Notes

  1. 6. I Cor. XII, 12