Petrus infirmus plus promittit quam potest. Recens sancti Evangelii lectio hodiernae solemnitati conveniens, quae modo sonuit in auribus nostris, si ab auribus etiam in cor nostrum descendit, et in eo locum quietis invenit (tunc enim in nobis requiescit verbum Dei, quando nos acquiescimus verbo Dei); admonuit nos omnes, qui vobis verbum et sacramentum Domini ministramus, pascere oves suas. Beatus Petrus Apostolorum primus, Domini nostri Jesu Christi major amator, quam negator, sicut indicat Evangelium, secutus est Dominum passurum: sed tunc non potuit sequi passurus. Secutus est pedibus, nondum idoneus sequi moribus. Promisit se moriturum pro illo, et non potuit nec cum illo. Plus enim ausus erat, quam ejus capacitas sustinebat. Plus promiserat, quam poterat: quia et indignum erat ut faceret quod promiserat. Animam meam, inquit, pro te ponam 1Joan. XIII, 37 . Hoc pro servo Dominus erat facturus, non servus pro Domino. Qui ergo plus est ausus, ibi praepostere amavit; ideo timuit et negavit. Postea vero Dominus postquam surrexit, docet Petrum amare. Inordinate amans, defecit sub pondre passionis: ordinate autem amanti promisit passionem.