Unde fit animus capax ad intelligenda mysteria. Quid autem faciat Ecclesia Dei, ut possit intelligere quod prima meruit credere? Faciat capacem animum ad recipiendum quod dabitur. Quod ut fieret, id est, ut capax animus esset, Dominus Deus noster suspendit promissa, non abstulit. Ideo suspendit, ut nos extendamus: ideo nos extendimus, ut crescamus: ideo crescimus, ut attingamus. Vide apostolum Paulum in suspensa extensum. Non quia jam acceperim, aut jam perfectus sim. Fratres, ego me non arbitror apprehendisse: unum autem, quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem sequor ad palmam supernae vocationis Dei in Christo Jesu 13Philipp. III, 12-14 . Ille in terra currebat: palma de coelo pendebat. In terra ergo currebat: sed in Spiritu ascendebat. Vide ergo extentum, vide ad suspensa pendentem. Sequor, inquit, ad palmam supernae vocationis Dei in Christo Jesu.