TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Peccata dimittere totius est Trinitatis. Hic fortassis aliquis quaerat, utrum tantummodo Spiritus sanctus peccata dimittat, an et Pater et Filius. Respondemus, quod et Pater et Filius. Ipse enim Filius de Patre dicit: Si dimiseritis peccata hominibus, dimittet vobis et Pater vester peccata vestra. Cui nos quoque dicimus in oratione dominica, Pater noster qui es in coelis: atque inter caetera et hoc petimus, dicentes, Dimitte nobis debita nostra 52Matth. VI, 14, 9, 12 . De se autem ipse ait: Ut sciatis quod habeat Filius hominis potestatem in terra dimittendi peccata 53Id. IX, 6 . Si ergo, inquis, et Pater et Filius et Spiritus sanctus dimittunt peccata, cur illa impoenitentia quae nunquam dimittetur, tantummodo ad Spiritus blasphemiam dicitur pertinere; tanquam ille qui hoc impoenitentiae peccato fuerit obligatus, dono Spiritus sancti resistere videatur, quod eo dono fiat remissio peccatorum? Ubi et ego quaero, utrum Christus ejecerit daemonia, an et Pater et Spiritus sanctus? Si enim tantummodo Christus, quid est quod ipse dicit, Pater autem in me manens, ipse facit opera 54Joan. XIV, 10 ? Ita enim dictum est, Ipse facit opera; tanquam Filius non faciat, sed Pater manens in Filio. Cur ergo alio loco dicit, Pater meus usquemodo operatur, et ego operor? et paulo post, Quaecumque enim ille fecerit, haec et Filius similiter facit 55Joan. V, 17, 19 . Quod autem alio loco dicit, Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit 56Id. XV, 24 , ita dicit quasi solus faciat. Si autem haec ita dicuntur, ut tamen inseparabilia sint opera Patris et Filii; quid credendum est de Spiritu sancto, nisi quia et ipse pariter operatur? Nam in eo ipso loco, unde exorta est ista quaestio quam discutimus, cum Filius ejiceret daemonia, ipse tamen ait, Si ego in Spiritu sancto ejicio daemonia, igitur pervenit in vos regnum Dei.

Notes

  1. 52. Matth. VI, 14, 9, 12
  2. 53. Id. IX, 6
  3. 54. Joan. XIV, 10
  4. 55. Joan. V, 17, 19
  5. 56. Id. XV, 24