TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

De eadem petitione. Quid est autem, in coelo et in terra, vel, sicut in coelo et in terra? Faciunt Angeli voluntatem tuam, faciamus et nos. Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra. Mens coelum est, caro terra est. Quando dicis, si tamen dicis, quod ait Apostolus, Mente servio legi Dei, carne autem legi peccati 8Rom. VII, 25 ; fit voluntas Dei in coelo, sed nondum in terra. Cum vero caro menti consenserit, et absorpta fuerit mors in victoriam 9I Cor. XV, 54, ut nulla desideria carnalia remaneant cum quibus mens confligat; cum transierit rixa in terra, cum transierit bellum cordis, cum transierit quod dictum est, Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem; haec enim invicem adversantur, ut non ea quae vultis faciatis 10Galat. V, 17 : cum ergo hoc bellum transierit, omnisque concupiscentia in charitatem fuerit commutata, nihil in corpore remanebit quod spiritui resistat, nihil quod dometur, nihil quod frenetur, nihil quod calcetur; sed totum per concordiam perget ad justitiam; fiet voluntas Dei in coelo et in terra. Fiat voluntas tua in coelo et in terra. Perfectionem optamus, quando hoc oramus. Item, Fiat voluntas tua, sicut in coelo, et in terra. In Ecclesia spirituales coelum sunt, carnales terra sunt. Fiat ergo voluntas tua, sicut in coelo et in terra: ut quomodo tibi serviunt spirituales, sic tibi mutati in melius serviant et carnales. Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra. Est et alius sensus pius valde. Moniti enim sumus orare pro inimicis nostris. Ecclesia, coelum est: inimici Ecclesiae, terra sunt. Quid est ergo, Fiat voluntas tua, sicut in coelo, et in terra? Credant inimici nostri, quomodo et nos in te credimus: fiant amici, finiant inimicitias. Terra sunt, ideo nobis adversantur: coelum fiant, et nobiscum erunt.

Notes

  1. 8. Rom. VII, 25
  2. 9. I Cor. XV, 54
  3. 10. Galat. V, 17