TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Maria inter mulieres benedicta. Angelus vero idem ipse ad Mariam virginem: Ave, inquit, gratia plena, Dominus tecum: jam tecum est qui erit in te. Benedicta tu inter mulieres. Proprietate hebraicae linguae omnes feminas mulieres dici solere Scriptura sancta testatur: ne forte mirentur aut scandalizentur, qui non solent Scripturas audire. Dominus quodam Scripturarum loco aperte dicit, Segregate mulieres, quae non cognoverunt virum 4Num. XXXI, 17, sec. LXX . Ipsam denique recolite originem nostram: quando facta est Eva de latere viri, quid dicit Scriptura? Detraxit ei costam, et aedificavit eam in mulierem 5Gen. II, 22 . Jam mulier vocatur, de viro quidem sumpta, sed nondum viro conjuncta. Jam ergo cum auditis ab angelo, Benedicta tu inter mulieres; sic accipite, ac si more nostro diceretur, Benedicta tu inter feminas.

Notes

  1. 4. Num. XXXI, 17, sec. LXX
  2. 5. Gen. II, 22