TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Petrus quomodo nolens passurus. Mors poena peccati. Sed quid est illud, fratres, quem non moveat? Alter, inquit, te cinget, et feret quo tu non vis. Non ergo volens Petrus ad tantam gratiam passionis advenit? Ecce Paulus, Ego enim jam immolor, et tempus resolutionis meae instat; videtur in his verbis exsultando quasi festinare ad passionem: huic autem, Alter te cinget, et feret quo tu non vis. Volens Paulus et nolens Petrus? Imo si intelligamus, volens Paulus et volens Petrus, et nolens Paulus et nolens Petrus. Hoc dum explicem ut possum, intentione vestra mihi opus est. Amari mors non potest, tolerari potest. Nam si amatur, nihil magnum fecerunt qui eam pro fide susceperunt. Numquid si eos laetari videremus in conviviis, diceremus magnos viros, diceremus fortes viros? Si voluptatibus circumfluere cerneremus, fortitudinem in eis aut patientiam laudaremus? Quare? Num quia rem facerent contrariam doloribus, contrariam molestiis, essent in gaudiis, in voluptatibus, in deliciis; num quia tales, ut magni, ut fortes, ut patientissimi laudarentur? Martyres autem non sic laudamus. Magni viri, fortes viri, patientes viri. Vis nosse quia tolerandum est, non amandum? Nomen interroga: passio vocatur. Natura ergo, non tantum homines, sed et omnes omnino animantes recusant mortem et formidant. Ideo magni martyres, quia quod valde durum est, pro regno coelorum fortiter susceperunt, et cogitantes promissa tolerarunt molestias. Videte Dominum dicentem, Majorem hac charitatem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis 17Joan. XV, 13 . Si hoc durum non est, quid magnum charitas facit, quia pro me amat delicias? Non. Sed quia tolerat mortem. Propter verba labiorum tuorum; martyrum vox est; Propter verba labiorum tuorum, hoc est, propter monita et promissa tua, ego custodivi vias duras 18Psal. XVI, 4 . Ergo quantum ad naturae modum et vim consuetudinis recusatur mors: sed dum amatur quod erit post mortem, suscipitur quod nolumus, ut perveniatur quo volumus. Ecce unde venit, Feret quo tu non vis. Naturam expressit, non devotionem. Hanc nostrae infirmitatis naturam in se ipse Dominus transfiguravit, cum passurus ait Patri: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste 19Matth. XXVI, 39 . Ego enim jam immolor, patientis verba sunt, non deliciantis. Mors ergo nostra de poena est, propinata nobis. A radice hanc accepimus, diffusio ramorum generis humani. Adam primus hanc peccando meruit. A muliere initium factum est peccati, sicut Scriptura loquitur, et per illam omnes morimur 20Eccli. XXV, 33 . Et, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt 21Rom. V, 12 . Ergo in nostra natura et culpa et poena. Deus naturam sine culpa fecit, et si sine culpa persisteret, nec poena utique sequebatur. Inde venimus, inde utrumque traximus, et hinc multa contraximus. In nostra igitur natura et culpa et poena: in Jesu carne et poena sine culpa, ut et culpa sanaretur et poena. Alter te, inquit, cinget, et feret quo tu non vis. Poena est haec: sed per poenam tenditur ad coronam. Contemnebat poenam Paulus: ergo attendens coronam, contemnebat poenam, et dicebat, Jam immolor, debetur mihi corona justitiae. Durum est qua transitur, sed magnum est quo transitur. Et Petrus noverat quo tendebat: ideo et ipse passionem plena devotione suscepit; sed toleravit, non amavit passionem. Toleravit passionem, quod sequebatur amavit, et quoniam quo ibat amavit, qua ibat toleravit.

Notes

  1. 17. Joan. XV, 13
  2. 18. Psal. XVI, 4
  3. 19. Matth. XXVI, 39
  4. 20. Eccli. XXV, 33
  5. 21. Rom. V, 12