Bona opera habere malus homo non potest. Admonuit nos Dominus Jesus Christus, ut bonae arbores simus, et fructus bonos habere possimus. Ait enim: Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum; aut facite arborem malam, et fructum ejus malum. De fructu enim arbor cognoscitur. Ubi ait, Facite arborem bonam, et fructum ejus bonum: hoc utique non est admonitio, sed praeceptum salubre, cui obedientia necessaria est. Quod autem dicit, Facite arborem malam, et fructum ejus malum: non praeceptum est, ut facias; sed monitio, ut caveas. Contra hos enim dixit, qui putabant se, cum mali essent, loqui bona posse, vel bona opera habere. Hoc Dominus Jesus dicit non posse. Prius est enim mutandus homo, ut opera mutentur. Si enim manet homo in eo quod malus est, bona opera habere non potest: si manet in eo quod bonus est, mala opera habere non potest.