Non recti corde, qui de malorum felicitate scandalizantur. Audi sanctum Psalmum: Quam bonus Israel Deus rectis corde! Iste qui hoc dicit in Psalmo, displicuerat illi Deus? Absit a me ut arguam, et non potius confitenti credam. Ecce audite mecum, et considerate quid dixerit. Quam bonus Deus, inquit, Israel! Quibus? Rectis corde. Mei autem, inquit, quando non eram rectus corde, mei autem pene commoti sunt pedes, paulo minus effusi sunt gressus mei. Quod est, commoti sunt pedes; hoc est, effusi sunt gressus mei. Quod est, pene; hoc est, paulo minus. Quid itaque ait, pene, paulo minus commoti sunt pedes mei, effusi sunt gressus mei? Pene, inquit, lapsus sum, pene cecidi. Unde in tantum periculum pervenisti? Quia zelavi, inquit, in peccatoribus, pacem peccatorum intuens. Zelavi, inquit, in peccatoribus, intuens pacem peccatorum: hoc est, malos homines videndo felices, titubavi sub Deo, pene cecidi a Deo. Ecce unde illi displicuerat Deus, quare mali habent bona.