TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Pauli conversio. Audite unde plus intelligatis. Ananiae loquebatur ipse Dominus Christus, jam illo prostrato, jam erecto: et dicebat ei, Vade ad vicum illum, ibi invenies Saulum a Tarsis Ciliciae, loquere ei. Quoniam vidit virum Ananiam intrantem ad se, et baptizantem se. Ille audivit nomen Sauli, et inter manus ipsius medici tremuit. Quod est autem dulcius, Saulus unde vocaretur, credo quia recolitis, et propter eos qui non recolunt, commemorem. Saül erat ille persecutor David. In David Christus erat, in David Christus praefigurabatur, in Saüle Saulus praefigurabatur: tanquam David Saüli de coelo, Saule, Saule, quid me persequeris? Ananias Ovis interpretatur: loquebatur ovi pastor, et timebat ovis lupum. Tanta hujus lupi fama praecesserat, ut non se putaret tutam ovis, nec inter manus pastoris. Et Dominus ad illum, quasi ad ovem trementem. Ille enim cum audisset hoc, dixit: Domine, audivi de isto homine quanta mala fecit sanctis tuis in Jerusalem, et modo dicitur epistolas accepisse a principibus sacerdotum, ut quoscumque tenuerit, alligatos ducat. Quo me mittis? ovem ad lupum? Sed ille non audivit hanc excusationem. Jam enim dixerat paucis oviculis suis: Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum 13Matth. X, 16 . Si missae sunt oves in medio luporum, quare trepidas ire, Anania, ad eum qui jam non est lupus? Lupum timebas: sed respondet tibi Dominus Deus tuus, De lupo ovem feci; facio de ove pastorem.

Notes

  1. 13. Matth. X, 16