TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Divisor haereditatis Christus esse nolens quid doceat. Donatistae notantur.--Dic fratri meo, ut dividat mecum haereditatem. Causa justa, causa brevis. Sed audiamus et judicantem et docentem. Homo, ait, Homo: qui enim pro magno habes istam haereditatem, quid es nisi homo? Volebat illum facere aliquid plus quam est homo. Quid plus illum volebat facere, cui volebat avaritiam tollere? Quid eum plus volebat facere? Dico vobis: Ego dixi, dii estis, et filii Altissimi omnes 1Psal. LXXXI . Ecce quod eum volebat facere, inter deos numerare qui avaritiam non habet. Homo, quis me constituit divisorem inter vos? Et Paulus apostolus servus ipsius, quando dicebat, Obsecro vos, fratres, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata, nolebat esse divisor. Denique monuit eos qui ad ipsius nomen currebant, et Christum dividebant: Unusquisque vestrum dicit, Ego sum Pauli, ego Apollo, ego Cephae, ego Christi. Divisus est Christus? Numquid Paulus pro vobis crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis 2I Cor. I, 10-13 ? Videte ergo, quam mali sint homines, qui volunt esse divisum, qui noluit esse divisor. Quis me, inquit, constituit divisorem inter vos?

Notes

  1. 1. Psal. LXXXI
  2. 2. I Cor. I, 10-13