TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Mortuorum duo genera. De juvene illo resuscitato gavisa est mater vidua: de hominibus in spiritu quotidie suscitatis gaudet mater Ecclesia. Ille quidem mortuus erat corpore; illi autem mente. Illius mors visibilis visibiliter plangebatur: illorum mors invisibilis nec quaerebatur, nec videbatur. Quaesivit ille qui noverat mortuos: ille solus noverat mortuos, qui poterat facere vivos. Nisi enim ad mortuos suscitandos Dominus venisset, non Apostolus diceret: Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus 2Ephes. V, 14 . Dormientem audis, cum dicit, Surge, qui dormis: sed mortuum intellige, cum audis, Et exsurge a mortuis. Dicti sunt saepe dormientes et mortui visibiliter. Et plane omnes, ei qui potest excitare, dormiunt. Mortuus enim tibi mortuus est, qui quantumlibet pulses, quantumlibet vellices, quantumlibet lanies, non expergiscitur. Christo autem ille dormiebat, cui dictum est, Surge; et continuo surrexit. Nemo tam facile excitat in lecto, quam facile Christus in sepulcro.

Notes

  1. 2. Ephes. V, 14