Charitas latum mandatum, quo pax redintegratur. Et quis potest ibi omnia de tabulis sanctis possessionis hujus testimonia recitare? Quare ergo non convertuntur ad Ecclesiam, nisi quia ipsius est vox Ecclesiae, Convertantur ad me qui timent te, et cognoscant testimonia tua? Vidit hoc Ecclesia, quod dixit in Psalmo: modo audistis; recentia sunt verba in auribus et cordibus vestris. Omnis consummationis vidi finem. Quid est, Omnis consummationis vidi finem? Consummationis perfectionis, non consumptionis: vidi finem perfectionis, non abolitionis. Omnis consummationis vidi finem. Quis est iste finis? Latum mandatum tuum valde 7Psal. CXVIII, 79, 96 . Finis enim praecepti est, jam vos dicite mecum (a populo acclamatum est), charitas de corde puro 8I Tim. I, 5 . Omnes dixistis, quod non infructuose semper audistis. Finis praecepti est charitas de corde puro. Finis, quo perficimur, non quo consumimur. Iste finis latus est, quia mandatum Dei est, de quo dictum est, Latum mandatum tuum valde. Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis 9Joan. XIII, 34 . Vide latitudinem mandati hujus. Ubi latum est? numquid in carne? In corde potius. Nam si et in carne latum esset, auditores studiosi, angustias non pateremini. In corde latum est. Ubi latum est vide, si sit unde videas, et hinc audi Apostolum, quam latum est mandatum charitatis. Charitas autem Dei diffusa est in cordibus vestris 10Rom. V, 5 . Non dixit, Inclusa; sed, diffusa. Verbum enim quod est inclusa, quasi angustias sonat: quod est diffusa, latitudinem insinuat. Latum ergo mandatum tuum valde. Domine Deus noster, approba quia propter ipsam latitudinem fratres nostros ad possessionem pacis invitamus. Episcopi vultis esse? Nobiscum estote. Non vult populus duos episcopos. Nobiscum in haereditate fratres estote. Non propter honores nostros impediamus pacem Christi. Quem honorem in coelesti pace accepturi sumus, si honorem nostrum nunc in terrena lite defendamus? Tollatur paries erroris, et simul simus. Agnosce me fratrem: agnosco te fratrem: sed excepto schismate, excepto errore, excepta dissensione. Haec corrigatur, et meus es. Annon vis esse meus? Ego, si te corrigas, volo esse tuus. Ergo sublato errore de medio, tanquam pariete maceriae contradictionis et divisionis, esto frater meus, et ego sim frater tuus, ut ambo simus ejus qui Dominus est et meus, et tuus.