Sustinere Dominum quid. Frequenter, fratres, cum Psalmista cantavimus, Sustine Dominum, viriliter age; et confortetur cor tuum, et sustine Dominum 1Psal. XXVI, 14 . Quid est, Sustine Dominum? Ut tunc accipias, quando dabit; non tunc exigas, quando vis. Tempus dandi nondum est: sustinuit te, sustine illum. Quid est quod dixi, Sustinuit te, sustine illum? Si jam juste vivis, si jam ad illum conversus es, si tibi displicent facta tua praeterita, si jam placuit tibi eligere vitam bonam novam; noli festinare exigere. Sustinuit te, ut mutares vitam malam: sustine illum, ut coronet vitam bonam. Nam si et ille non sustineret, non esset cui daret. Sustine ergo, quia sustentatus es.