Unde securi et certi sumus de Dei praesidio. Christi mors, pignus vitae ejus nobis donatae. Ecce contra te rex, et tu dicis, quis contra nos? Ecce contra te omnis populus, et tu dicis, Quis contra nos? Unde probas, o gloriose martyr; unde mihi probas quod dicis, Si Deus pro nobis, quis contra nos? Manifestum est enim quia si Deus pro vobis, quis contra vos? Sed proba quia Deus pro vobis. Non ergo probo? Ecce doceo: Qui Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum. Hoc quod sequitur, cum Apostolus legeretur, audistis. Cum enim dixisset, Si Deus pro nobis, quis contra nos? tanquam ei diceretur, Proba quia Deus pro vobis: continuo attulit grande documentum, continuo introduxit Martyrem martyrum, Testem testium; illum scilicet cui proprio Filio Pater non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum: hinc probavit Apostolus vere se dixisse, Si Deus pro nobis, quis contra nos? Qui etiam Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum. Quomodo non et cum illo omnia nobis donavit 4Rom. VIII, 31, 32 ? Quando cum illo omnia donavit nobis, et ipsum donavit nobis. Numquid terret me fremitus mundi, cui donatus est artifex mundi? Christum nobis donatum esse gaudeamus, et nullos Christi inimicos in hoc saeculo timeamus. Quis enim nobis donatus sit videte: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Ipse est Christus, ipse est unigenitus Dei Filius, ipse est gignenti coaeternus. Omnia per ipsum facta sunt. Quomodo non nobis donata sunt, quae per ipsum facta sunt, quando nobis donatus est ipse, per quem omnia facta sunt? Et ut sciatis quia ipse est: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 5Joan. I, 1, 3, 14 . Desidera et expete donatam tibi vitam Christi; et donec pervenias, tene pignus mortem Christi. Non enim, promittens nobis victurum se esse nobiscum, potuit majus pignus dare nobis, quam mori pro nobis. Mala, inquit, vestra pertuli, bona mea non reddam? Promisit, cautionem fecit, pignus dedit; et tu dubitas credere? Promisit, cum hic inter homines ambularet; cautionem fecit, cum Evangelium scriberet. Ad pignus ipsius quotidie dicis, Amen. Pignus accepisti, quotidie erogatur tibi. Noli desperare, qui vivis ex pignore.